monumenta.ch > Hieronymus > sectio 8 > Lucas, 1 > sectio 101 > sectio 20 > bsbClm6224.182 > csg48.203 > ST I 118. > sectio 3 > sectio 21

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 10, 21
Cumque loqueretur mecum, convalui, et dixi: Loquere, Domine mi, quia confortasti me. Et ait. Nisi enim confortasset eum tactus quasi filii hominis, et pavor recessisset ex corde, sacramenta Dei audire non poterat, et idcirco nunc ait: Quia confortasti me, loquere, Domine. Tu enim fecisti ut possim, et audire, et sentire quae loqueris.